Sic enim nitebar invenire cetera, ut iam inveneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit poteritve cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam, poteram iam cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo,
nisi tu esses incorruptibilis. ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde advertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. nullo enim prorsus violat corruptio deum nostrum nulla voluntate, nulla necessitate, nullo inproviso casu, quoniam ipse est deus, et quod sibi vult, bonum est, et ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses: voluntas enim et potentia dei deus ipse est. quid improvisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?
e ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit literisque signari omnino non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera pronuntiet. et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si vera diceret, non eadem diceret; at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte vera diceret. tu enim, domine, iustissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: quid est hoc? ut quid hoc? non dicat, non dicat; homo est enim.
e commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanae ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. his itaque salvis atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans, unde sit malum. quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures tuae nesciente me. et cum in silentio fortifer quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim erat, quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! numquid tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum. intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. at ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, ut dicerem: sat est et bene est, nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. superior enim eram i
o domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis, quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. et stimulis internis agitabas me, ut inpatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. et residebat tumor meus ex occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et contenebrata ment